- ANTINOMI
- I.ANTINOMIGraece Ἀντίνομοι, quasi Legis hostes, dicti sunt Ioh. Agricolae sectatores, quem, inutilem esse Legem divinam, atque ad eius observantiam homines Euangelicos non teneri, docuisse refert Rainaldus in Annal. Eccles. ad A. C. 1529. apud Dominicum Macrum loc. cit. Sed et alii.II.ANTINOMIi. e. Haeretici, Legis usum in Ecclesia Christiana inficiantes, vel iique Veteres, vel Novi: hi, qui vixêre elapsô saeculô, vel hôc praesenti, ipsique sunt meliores vel pessimi, vide Hoornbeckium Summâ Controversiar. Horum in Anglia primus auctor fuit Ioh. Eatonus, qui librum edidit de Iustificatione libera, per solum Christum: in quo praecipue urget, Deum nec velle nec posse videre ullum peccatum in iustificatis. Qui error in fatali sub Carolo I. confusione caput extulit, ac in unam e praecipius IV. Independentium sectis excrevit. Cum enim tam expeditam et facilem in caelos viam tradat, ingens simplicum hominum vis eam amplexata est: ut cui doctrina haec titulô liberae iustificationis pulvinar in peccando substernit, deplorare aut cavere peccata iustificatos prohibens, imo grande nefas ducens. Grassata autem est tum in Veteri tum in Nova Anglia, uti docet Georg. Hornius Historiâ Eccl. Novi Test. Periodo III. Artic. 3. ubi prolixe de illis, eorumque gravissimis erroribus. Vide etiam aliquid infra voce Hutchinsonia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.